#Matth. XVII; Marc. IX#Luc. IX
Et post dies sex assumpsit Petrum, Jacobum et Joannem fratrem ejus, et duxit illos ad montem Thabor excelsum, ut orarent. Lucas dicit diem octavum eum diem, in quo praedixerat quosdam de eis visuros, antequam morerentur, gloriam regni, et illum in quo viderunt connumerans. Matthaeus et Marcus sex medios tantum ponentes. Et notandum quod Matthaeus dicit Jacobum fratrem Joannis. Augustinus super Epistolam ad Galatas scribit Jacobum episcopum interfuisse transfigurationi, cui etiam videtur Ambrosius consentire. Et factum est, dum oraret, transfiguratus est ante eos, et facies ejus resplenduit sicut sol, et vestimenta ejus facta sunt alba sicut nix, qualia fullo non potest facere super terram. Et apparuerunt illis Moyses et Elias, loquentes cum eo de excessu quem completurus erat in Jerusalem, id est de morte ejus. Et ait Petrus: Domine, bonum est nos hic esse. Si vis, faciamus hic tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliae unum. Et facta est vox de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, ipsum audite. Cumque timore corruissent discipuli tetigit eos Jesus, et ait: Surgite, nolite timere. Et descendens praecepit eis, ne cui dicerent, donec resurgeret. Quidam dicunt hanc Christi gloriam in aere circumfuso fuisse, non in corpore, quod tunc habebat mortale; alii, ad tempus deposuisse mortalitatem; alii, ipsum semper habuisse tale corpus per naturam, sed, ut videretur et pateretur, fecerat illud mortale ad tempus, et ibi qualis erat per naturam, talem se ostendit; et talem, ut aiunt, se dedit discipulis in coena, quia talis in modico potest esse loco; vanum est autem in hujusmodi laborare et sequi naturam in miraculis. Ita enim in carne mortali ostendit gloriam immortalitatis, sicut post resurrectionem in carne immortali cicatrices, et palpandum se praebuit, et comedit. Et sic varie sentiunt auctores de Moyse et Elia. Et super Lucam invenies glossam, quae dicit eos ibi fuisse. Hoc potuit esse de Elia, qui adhuc vivit. Alia quae dicit angelos eorum corpora assumpsisse.